Abt Bodo und der Konvent zu Corvey übertragen Propst Gottfried und dem Konvent zu Marsberg die Kirche St. Dionysius in Thülen. Der Propst nimmt die Schenkung aus der Hand des Abts entgegen. Zeugen: Prior Werner, Propst Siegfried, Pförtner Johannes. In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Bodo, Dei gracia Corbeyensis ecclesie abbas, et conventus omnibus hanc litteram inspecturis salutem in eo, qui est salus et vita. Quia rerum humanarum transcursus dubius et incertus, cognoscitur necesse est nobis, ut statuta nostra et nostri temporis actiones, quas inconvulsas et ratas permanere volumus scripto nostro ad posteros transmittamus, quatenus noticia rerum transactarum perspicua nostris successoribus habeatur, et quod a nobis rationabiliter institutum est, ab ipsis inviolabiliter teneatur. Noverint igitur tam presentes quam posteri et precipue ecclesie nostre filii, quod sicuti ex relatione prepositi Gotfridi et conventus Montismartis recepimus ac eciam experiencia certa cognovimus, qualiter dictus conventus disturbiis gwerrarum ac aliis diffortuniis attenuatus non solum defectum in temporalibus patiatur, verum eciam oppressus sit gravissimo onere debitorum, unde eorum penuria more pii patris relevare cupientes, ne videlicet propter defectum temporalium fervor et devocio fratrum remittatur ac eciam pereat disciplina regularis. Consilio igitur fratrum nostrorum Corbeyensium necnon et peticione ministerialium et aliorum fidelium nostrorum ecclesiam sancti Dyonisii, que sita est in villa Tulen, Padeburnensis dyocesis, tradidimus ad supplementum prebende fratrum Deo et beato Petro in Monte prenominato serviencium cum omni integritate et pertinenciis suis ita, ut prepositus, qui in Monte fuerit, eandem ecclesiam sub potestate sua habeat, postquam ab eo, qui nunc eam habet, clerico nostro Johanne seu viventi adhuc sive defuncto libera extiterit. Notum ergo volumus esse omnibus ecclesie Dei fidelibus tam futuris quam presentibus, quod hanc traditionem prefate ecclesie sollempniter fecimus in capitulo Corbeyensi coram cunctis fratribus nostris. Et Godfridus, tunc temporis prepositus, hanc donacionem de manu nostra suscepit. Nos quoque sub stola nostra in eodem capitulo auctoritate patris et filii et spiritus sancti et beati Petri principis apostolorum sub anathemate interdiximus omnibus successoribus nostris, ne aliquis eorum eandem ecclesiam a prefato Monte aufferre vel aliquo modo alienare presumat, sed semper in potestate prepositi, qui ibidem fuerit, ordinanda [Vorlage: ordinandam, das m durchgestrichen] in perpetuum consistat. Ut autem hec tradicio nostra omnibus futuris temporibus apud posteros et successores nostros rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam in testimonium facte a nobis donacionis conscribi precepimus, quam subtus annotatis testibus sigillo nostro et ecclesie corroborari iussimus. Testes et presentes hii fuerunt Wernherus prior, Sifridus prepositus, Johannes portarius totusque conventus. Datum et actum Corbeya anno dominice incarnacionis milesimo(!) trecentesimo nonogesimo(!) tercio in vigilia Penthecostes. Corvey